Eternae laudis lilium, o dulcis Maria, te
Laudat vox angelica, nutrix Christi pia.
Iure prolis gloriae detur harmonia,
Salus nostrae memoriae omni agonia.
Ave radix, flos virginum, o sanctificata,
Benedicta in utero materno creata
Eras sancta puerpera et inviolata,
Tuo ex Iesu filio virgo peramata.
Honestis caeli precibus virgo veneraris,
Regis excelsi filii visu jocundaris
Eius divino lumine tu nusquam privaris.
Gaude sole splendidior virgo singularis.
Issachar quoque Nazaphat necnon Ismaria,
Nati ex Iesse stipite, qua venit Maria
Atque Maria Cleophae. Sancto Zacharia
A qua patre Elisabeth, matre Sophonia,
Natus est Dei gratia Iohannes Baptista
Gaudebat clauso Domino in matrice cista.
Lineae ex hoc genere est Evangelista
Iohannes. Annae filia ex Maria ista
Est Iesus Dei filius natus in hunc mundum,
Cuius cruore tumulo mundatur in mundum.
Conferat nos in gaudium, in aevum jocundum,
Qui cum Patre et Spiritu Sancto regnat in unum.
Amen.